- CTESIBIUS
- I.CTESIBIUSAtheniensis parasitus, qui aliquando interrogatus, quid illi ex philosophia superesset, respondit ἀσύμβολος δειπνεῖν, sine symbolo cenare; nam cum iocis scateret, saepius vocabatur. Cael. Rhodig. l. 27. c. 24.II.CTESIBIUSHistoricus, ex quo Hermippus Smyrnaeus quaedam de Demosthene citavit, ut coguoscimus ex Plut, in Demosthenis vita. Demosthene igitur iunior fuit, grandior vero Hermippô, qui sub Ptol. Euergete vixit. Appollodorus in Chronicis narrat, eum annos vixisse 104. teste Phlegonte Trallianô περὶ μακροβιῶν, c. 2. Sed Lucianus, in Longaevis, vixisse ait ann. 124. nisi locus corruptus, et ex Phlegonte emendandus, quod censet Meursius. Vide Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 15. At iunior hôc Ctesibius Alexandrinus, qui pneumaticam rationem, et hydraulica organa reperit. Vide Sueton. in Nerone, c. 41. Is enim vixit tempore. Ptol. Euergetae, secundi eius cognominis, qui aliter Physcon. Vide de hoc Ctesibio Vitruvium, l. 9. c. 9. Plin. l. 37. c. 37. Athen. l. 4. Possevin. l. 9. c. 8. et Vols. de Scientiis Mathematicis, c. 48. §. 9. et c. 28. §. 7. de Artib. popularib. c. 4. §. 31. Hydraulidis nempe tibiae vel fistulae, cuius canales aquâ inspirabantur, inventor exstitit. Idem Horologia ex aqua composuit, quae dividerent horas aeque noctium et dierum: cum Solaria horologia iam essent reperta, et dies in horas XII. divisus. Sed et meminit Athenaeus, l. 11. vasis cuiusdam, quod Ρ῾υτὸν dicebatur, ab eodem facti, et in Templo Veneris Arsinoes dedicati, quae Arsinoe Ptolemaei Philadelphi uxor fuit, post mortem Veneris Zephyritidis nomine culta: quemadmodum Ctesibiacam machinam ad hauriendam et altissime extollendam aquam accommodatam Vitruvius describit. Ei autem mentem hydraulici organi, vel potius Horologii ex aqua consiciendi suggessisse dicitur Plato, factô Horologiô nocturnô, velut Clepsidtâ magnâ, uti videre est apud Athenaeum, l. 4. Atque hinc, ex Ctesibii videl. inventis, aquarium Horologium profluxit, quô primô usi sunt Romani. Vide Vitruvium, l. 9. c. 9. et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 589. 637. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.